Ad coenam agni providi, a 4

Ad coenam agni providi, a 4

In octava Pasche vique ad Ascensionem [1600b]
Cramer: 
PH061

Text

Ad cenam agni prouidi, Et stolis albis candidi,
Post transitum maris rubri Christo canamus principi.
 
CUius corpus sanctissimum, In ara crucis torridum,
Cruore eius roseo, Gustando vivimus deo.
 
PRotecti Paschae vespere, A deuastante angelo, 
Erepti de durissimo, Pharaonis imperio.
 
IAm Pascha nostrum Christus est, Qui immolatus agnus est,
Sinceritatis azyma, Caro eius oblata est.
 
O Uere digna hostia, Per quam fracta sunt tartara:
Redempta plebs captiuata, Reddita vitae praemia.
 
COnsurgit Christus tumulo, Uictor redit de barathro:
Tyrannum trudens vinculo, Et reserans paradisum.
 
QUaesumus auctor omnium, In hoc paschali gaudio, 
Ab omni mortis impetu Tuum defende populum.
 
GLoria tibi Domine, Qui surrexisti a mortuis 
Cum patre et sancto spiritu In sempiterna saecula, Amen.
 

Musical editions

Sources