Ad preces nostras, a 4

Ad preces nostras, a 4

Dominica in quadragesima [1581a]
Cramer: 
PH059

Text

AD praeces nostras deitatis aures,
Deus inclina pietate sola:
Supplicum vota suscipe precamur,
famuli tui
 
REspice clemens solio de sancto,
Uultu sereno lampades illustra: 
Lumine tuo tenebras de pelle,
pectore nostro.
 
CRimina laxa pietate multa,
Ablue sorde, vincula disrunpe:
Parce peccatis, releua iacentes, 
Dextera tua.
 
TEsine tetro mergimur profundo,
Labimur alta sceleris  sub vnda,
Brachio tuo, trahimur ad clara,
Sidera caeli.
 
CHriste lux vera bonitas et vita,
Gaudium mundi pietas inmensa,
Qui nos a morte, roseo saluasti,
Sanguine tuo.
 
IN sere tuum, petimus, amorem,
Mentibus nostris fidei refunde:
Lumen aeternum charitatis auge,
Dilectionem.
 
TU nobis dona fontem lachrymarum
Ieiuniorum fortia ministra,
Uitia carnis millia retunde,
Framea tua.
 
PRocul a nobis perfidus absistat,
Satan a tuis viribus confractus:
Sanctus assistat spiritus a tua,
Sede demissus.

Musical editions

Sources