Aurea luce, a 4

Aurea luce, a 4

De Sancto Petro [1581a]
Cramer: 
PH069

Text

AUrea luce et decore
roseo, Lux lucis omne perfudisti saeculum:
Decorans caelos in clyto martyrio,
Hac sacradie quae dat reis veniam.
 
IAnitor caeli doctor orbis pariter,
Iudices saecli, vera mundi lumina:
Per crucem alter ense triumphans,
Uitae senatum laureati possident.
 
O Felix Roma quae tantorum principum,
Es purpurata pretioso sanguine,
Non laude tua sed ipsorum meritis,
Excellis omnem mundi pulchritudinem.
 
SIt trinitati sempiterna gloria,
Honor potestas atque iubilatio,
In vnitate cui manet imperium,
Ex tunc et modo per aeterna saecula. Amen.
 

Musical editions

Sources