Christe Redemptor omnium, a 4 (I)

Christe Redemptor omnium, a 4 (I)

In festo Omnium Sanctorum [1600b]
Cramer: 
PH074

Text

Christe redemptor omnium,
conserva tuos famulos.
Beatae semper virginis.
Placatus sanctis precibus.
 
BEata quoque agmina
Caelestium spirituum
Praeterita praesentia
Futura mala pellite.
 
Vates aeterni iudicis,
apostolique Domini,
supliciter exposcimus,
salvari vestris precibus.
 
MArtyres Dei incliti
Confessoresque lucidi
Vestris orationibus
Nos ferte in caelestibus.
 
Chori sanctarum virginum,
monachorumque omnium,
simul cum sanctis omnibus,
consortes Christi facite.
 
GEntem auferte perfidam
Credentium de finibus
Vt Christo laudes debitas
Persoluamus alacriter.
 
Gloria Patri in genito,
eiusque unigenito,
una cum Sancto Spiritu,
in sempiterna secula.
 

Musical editions

Sources