Conditor alme siderum, a 4

Conditor alme siderum, a 4

In Aduentu Domini [1600b]
Cramer: 
PH054

Text

COnditor alme syderum
aeterna lux credentium,
Christe redemptor omnium,
Exaudi preces suplicum.
 
QUi condolens interitu
mortis perire seculum
saluasti mundum languidum
dona reis remedium.
 
Vergente mundi vespere,
vti sponsus de thalamo,
egressus honestissima,
virginis matris clausula.
 
CUius forti potentiae,
genu curuantur omnia,
caelestia terrestria,
nutu fatentur subdita.
 
TE deprecamur agie,
venture iudex seculi,
conserua nos in tempore,
hostis a telo perfidi.
 
LAus honor virtus gloria,
Deo patri et filio,
sancto simul paraclyto,
in saeculorum saecula.
 

Musical editions

Sources