Dixit Dominus, a 8 (Ps. 109)

Dixit Dominus, a 8 (Ps. 109)

De Beata Virgine per Annum [1583b]
Cramer: 
PH085

Text


DIxit dominus domino meo:


Sede a dextris meis.


Donec ponam inimicos tuos: Scabellum pedum tuorum.


Virgam virtutis tuae emittet dominus ex Sion:


Dominare in medio inimicorum tuorum.


Tecum principium in die virtutis tuae


In splendoribus sanctorum:


ex vtero ante luciferum genui te.


Iurauit dominus et non penitebit eum.


Tu es sacerdos in aeternum


secundum ordinem Melchisedech.


Dominus a dextris tuis:


confregit in die irae suae reges.


Iudicabit in nationibus,


implebit ruinas:


conquassabit capita in terra multorum.


De torrente in via bibit:


propterea exaltauit caput.


 


Gloria patri, et filio:


Et Spiritui Sancto.


Sicut erat in principio, et nunc, et semper:


et in saecula saeculorum. Amen.


 

Musical editions

Sources