Lauda Mater Ecclesia, a 4

Lauda Mater Ecclesia, a 4

De Sancta Maria Magdalena [1581a]
Cramer: 
PH070

Text

LAuda mater Ecclesia,
Lauda Christi clementiam:
Qui septem purgat vitia,
Per septi formem gratiam.
 
MAria soror Lazari,
Quae tot commisit crimina,
Ab ipsa fauce tartari,
Redit ad vitae limina.
 
POst fluxae carnis scandala,
Fit ex lebete phiala,
In vas translata gloriae,
De vase contumeliae.
 
AEgra currit ad medicum,
Uas ferens aromaticum,
Et a morbo multiplici,
Uerbo curatur medici.
 
SUrgentem cum victoria,
Jesum videt ab inferis:
Prima meretur gaudia,
Quae plus ardebat ceteris.
 
Vni deo sit gloria,
Pro multiformi gratia:
Qui culpas et supplicia,
Remittit et dat praemia. Amen.
 

Musical editions

Sources