Quicumque Christum quaeritis, a 4

Quicumque Christum quaeritis, a 4

In Transfigvratione Domini [1581a]
Cramer: 
PH072

Text

QUicumque Christum quaeritis,
Oculos in altum tollite,
Illic licebit visere,
Signum perennis gloriae.

ILlustre quiddam cernimus,
Quod nesciat finem pati,
Sublime celsum interminum,
Antiquius caelo et chao.

HIc ille rex est gentium,
Populique rex iudaici:
Promisus Abrahae patri,
Eiusque in aeuum semini.

HUnc et prophetis testibus,
Iisdemque signatoribus,
Testatur et pater iubet,
Ipsum audire et credere.

Gloria tibi domine,
qui surrexisti a mortuis,
cum Patre et Sancto Spiritu,
in sempiterna saecula.

[1581a]

Musical editions

Sources