Tibi, Christe, splendor Patris, a 4

Tibi, Christe, splendor Patris, a 4

De Sancto Michaele [1581a]
Cramer: 
PH073

Text

TIbi Christe splendor patris,
Uita virtus cordium,
In conspectu angelorum,
Uotis voce psallimus,
Alternantes concrepando,
Melos damus vocibus.

COllaudamus venerantes,
Omnes caeli milites:
Sed praecipue primatem,
Caelestis exercitus,
Michaelem in virtute,
Conterentem zabulon.

QUo custode procul pelle,
Rex Christe piissime,
Omne nefas inimici,
Mundo corde et corpore,
Paradiso redde tuo,
Nos sola clementia.

GLoria patri melodis,
Per sonemus vocibus:
Gloriam Christo canamus,
Gloriam paraclito:
Qui trinus et vnus deus,
Extat ante saecula. Amen.
 

Musical editions

Sources