Tristes erant apostoli, a 4

Tristes erant apostoli, a 4

In Natali Apostolorvm. Tempore Paschali. [1581a]
Cramer: 
PH076

Text

TRistes erant apostoli,
De nece sui domini,
Quem poena mortis crudeli,
Serui damnarunt impii.

SErmone blando angelus,
Praedixit mulieribus,
In Galilaeam dominus,
Uidendus est quantocyus.

ILlae dum pergunt concitae,
Apostolis hoc dicere,
Uidentes eum viuere,
Osculantur pedes domini.

QUo agnitu discipuli,
In Galilaeam propere,
Pergunt videre faciem,
Desideratam domini.

Quaesumus auctor omnium,
in hoc paschali gaudio,
ab omni mortis impetu,
tuum defendas populum.

GLoria tibi domine,
Qui surrexisti a mortuis,
Cum patre et sancto spiritu,
In sempiterna saecula. Amen.

[1581a]

Musical editions

Sources