Ut queant laxis, a 4

Ut queant laxis, a 4

In Festo S. Ioannis Baptista [1581a]
Cramer: 
PH068

Text

UT queant laxis resonare fimbris,
Mira gestorum famuli tuorum,
Solue polluti labii reatum,
Sancte Joannes.

NUntius celso veniens olympo,
Te patri magnum fore nasciturum,
Nomen et vitae seriem gerendae,
Ordine promit .

ILle promissi dubius superni,
Perdidit promptae modulos loquelae:
Sed reformasti genitus peremptae,
Organa vocis.

VEntris obstruso recubans cubili,
Senseras regem thalamo manentem,
Hinc parens nati meritis vterque,
Abdita pandit.

Gloria Patri genitae que proli,
et tibi compar utriusque semper,
spiritus alme Deus unus omni,
tempore saecli.

[1581a]

Musical editions

Sources