Ad coenam agni providi, a 4

Ad coenam agni providi, a 4

In octava Pasche usque ad Ascensionem
Cramer: 
PH061

Texto

Ad coenam Agni providi, stolis salutis candidi,
post transitum maris Rubri Christo canamus principi.
Cuius corpus sanctissimum in ara crucis torridum,
sed et cruorem roseum gustando, Dei vivimus.
 
Protecti paschae vespero a devastante angelo,
de Pharaonis aspero sumus erepti imperio.
Iam pascha nostrum Christus est, agnus occisus innocens; 
sinceritatis azyma qui carnem suam obtulit.
 
O vera, digna hostia, per quam franguntur tartara,
captiva plebs redimitur, redduntur vitae praemia!
Consurgit Christus tumulo, victor redit de barathro,
tyrannum trudens vinculo et paradisum reserans.
 
Esto perenne mentibus paschale, Iesu,
gaudium et nos renatos gratiae tuis triumphis aggrega.
Iesu, tibi sit gloria, qui morte victa praenites,
cum Patre et almo Spiritu, in sempiterna saecula. Amen.

Ediciones musicales

Fuentes

Enlaces