Ad preces nostras, a 4

Ad preces nostras, a 4

Dominica in quadragesima
Cramer: 
PH059

Texto

Ad preces nostras deitatis aures.
Deus inclina pietate sola.
Suplicum vota suscipe precamur Famuli tui.
 
Respice clemens solio de sancto.
Vultu sereno, lampades illustra: 
Lumine tuo, tenebras de pelle.
Pectore nostro.
 
Crimina laxa pietate multa.
Ablue sordes vincula disrunpe.
Parce peccatis releva iacentes.
Dextera tua.
 
Te sine tetro mergimur profundo.
Labimur alta, sceleris  sub unda:
Brachio tuo trahimur ad clara.
Sidera caeli.
 
Christe lux vera bonitas et vita.
Gaudium mundi pietas inmensa.
Qui nos a morte roseo salvasti.
Sanguine tuo.
 
In sere tuum, petimus amorem.
Mentibus nostris, fidei refunde:
Lumen aeternum, charitatis auge.
Dilectionem.
 
Tu nobis dona fontem lacrymarum.
Leiuniorum fortia ministra.
Vitia carnis millia retunde.
Framea tua.
 
Procul a nobis, perfidus absistat.
Satan a tuis, viribus confractus.
Sanctus assistat spiritus a tua.
Sede demissus.
 
Gloria Deo sit aeterno patri.
Sit tibi semper genitoris nate.
Cum quo per cuncta spiritus aequalis.
Saecula regnat.

Ediciones musicales

Fuentes

Enlaces