Aurea luce, a 4

Aurea luce, a 4

De Sancto Petro
Cramer: 
PH069

Texto

Aurea luce et decore
roseo lux lucis omne perfudisti saeculum:
Decoras caelos in clyto martyrio
hac sacradie quae dat reis veniam.
 
Ianitor caeli, doctor orbis pariter
Iudices saecli vera mundi lumina:
Per crucem alter ense triumphans,
vitae senatum laureati possident.
 
O felix Roma quae tantorum principum.
Es purpurata pretioso sanguine
Non laude tua sed ipsorum meritis
Excellis omnem mundi pulchritudinem.
 
Sit trinitati sempiterna gloria
Honor postestas atque iubilatio:
In unitate cui manet imperium
Ex nunc et modo per aeterna saecula.
Amen.

Ediciones musicales

Fuentes

Enlaces