Christe Redemptor omnium, a 4 (I)

Christe Redemptor omnium, a 4 (I)

De Nativitate Domini
Cramer: 
PH074

Texto

Christe redemptor omnium
conserva tuos famulos.
Beatae semper virginis.
Placatus sanctis precibus.
 
Beata quoque agmina,
Caelestium spirituum,
praeterita praesentia,
futura mala pellite.
 
Vates aeterni iudicis,
apostolique Domini,
supliciter exposcimus,
salvari vestris precibus.
 
Martyres Dei inclyti,
confessoresque lucidi,
vestris orationibus,
nos ferte in caelestibus.
 
Chori sanctarum virginum,
monachorumque omnium,
simul cum sanctis omnibus,
consortes Christi facite.
 
Gentem auferte perfidam,
credentium de finibus,
ut Christo laudes debitas,
persolvamus alacriter.
 
Gloria Patri in genito,
eiusque unigenito,
una cum Sancto Spiritu,
in sempiterna secula.

Ediciones musicales

Fuentes

Enlaces