Christe Redemptor omnium, a 4 (II)

Christe Redemptor omnium, a 4 (II)

In festo Omnium Sanctorum
Cramer: 
PH055

Texto

Christe redemptor omnium
Ex Patre Patris unice
Solus ante principium
Natus ineffabiliter.
 
Tu lumen tu splendor Patris
Tu spes perennis omnium
Intende quas fundunt preces
Tui per orbem famuli.
 
Memento salutis auctor
Quod nostri quondam corporis
Ex illibata virgine
Nascendo formam sumpseris.
 
Sic praesens testatur dies
Currens per anni circulum
Quod solus a sede Patris
Mundi salus adveneris.
 
Hunc caelum terra hunc mare
Hunc omne quod in eis est
Auctorem adventus tui
Laudans exultat cantico.
 
Nos quoque qui sancto tuo
Redempti sanguine sumus
Ob diem natalis tui
Hymnum novum concinimus.
 
Gloria tibi Domine
Qui natus es de virgine
Cum Patre et sancto Spiritu
In sempiterna saecula.

Ediciones musicales

Fuentes

Enlaces