Conditor alme siderum, a 4

Conditor alme siderum, a 4

In Adventu Domini
Cramer: 
PH054

Texto

Conditor alme siderum,
aeterna lux credentium,
Christe redemptor omnium,
Exaudi preces suplicum.
 
Qui condolens interitu,
mortis perire saeculum,
salvasti mundum languidum,
donans reis remedium.
 
Vergente mundi vespere,
uti sponsus de thalamo,
egressus honestissima,
virginis matris clausula.
 
Cuius forti potentiae,
genu curvantur omnia,
caelestia terrestria,
nutu fatentur subdita.
 
Te deprecamur agie,
venture iudex saeculi,
conserva nos in tempore,
hostis a telo perfidi.
 
Laus honor virtus gloria,
Deo Patri et Filio,
Sancto simul Paraclito,
in saeculorum saecula.

Ediciones musicales

Fuentes

Enlaces