Deus, tuorum militum, a 4

Deus, tuorum militum, a 4

De vno martyre [1581a]
Cramer: 
PH077

Text

DEus tuorum militum,
Sors et corona praemium,
Laudes canentes martyris,Absolue nexu criminis.
 
HIc nempe mundi gaudia,
Et blandimenta noxia,
Caduca rite deputans,
Peruenit ad caelestia.
 
POenas cucurrit fortiter
Et sustulit viriliter:
Pro te effundens sanguinem,
Aeterna dona possidet.
 
OB hoc praecatu supplici,
Te poscimus piissime:
In hoc triumpho martyris,
Dimitte noxam seruulis.
 
Laus et perennis gloria,
Deo Patri et Filio,
Sancto simul Paraclito,
in sempiterna saecula.
 

Musical editions

Sources