Dixit Dominus, a 8 (Ps. 109)

Dixit Dominus, a 8 (Ps. 109)

De Beata Virgine per annum. Ad vesperas
Cramer: 
PH085

Texto

Dixit Dominus Domino meo:
sede a dextris meis.
Donec ponam inimicos tuos,
scabellum pedum tuorum.
Virgam virtutis tuae emittet Dominus ex Sion:
dominare in medio inimicorum tuorum.
Tecum principium in die virtutis tuae
in splendoribus sanctorum:
ex utero ante luciferum genui te.
Iuravit Dominus, et non paenitebit eum:
Tu es sacerdos in aeternum
secundum ordinem Melchisedech.
Dominus a dextris tuis,
confregit in die irae suae reges.
Iudicabit in nationibus,
implevit ruinas:
conquassabit capita in terra multorum.
De torrente in via bibet:
propterea exaltabit caput.
 
Gloria Patri, et Filio,
et Spiritui Sancto.
Sicut erat in principio, et nunc, et semper:
et in saecula saeculorum.
Amen.

Ediciones musicales

Fuentes

Enlaces