Exultet coelum laudibus, a 4

Exultet coelum laudibus, a 4

In natali apostolorvm [1581a]
Cramer: 
PH075

Text

Exultet caelum laudibus,
resultet terra gaudiis,
apostolorum gloriam,
sacra canunt solemnia.
 
VOs saecli iusti iudices,
Et vera mundi lumina:
Uotis precamur cordium,
Audite preces suplicum.
 
QUi caelum verbo clauditis, 
Serasque eius soluitis:
Nos a peccatis omnibus,
Soluite iussu quae sumus.
 
QUorum praecepto subditur,
Salus et languor omnium,
Sanate aegros moribus,
Nos reddentes virtutibus.
 
VT cum iudex advenerit,
Christus in fine saeculi,
Nos sempiterni gaudii,
Faciat esse compotes.
 
DEo patri sit gloria,
Eiusque soli filio, 
Cum spiritu paraclito,
Et nunc et in perpetuum. Amen.
 

Musical editions

Sources