Hostis Herodes impie, a 4

Hostis Herodes impie, a 4

De Epiphania [1600b]
Cramer: 
PH057

Text

HOstis herodes impie,
Christum venire quid times,
non eripit mortalia,
qui regna dat caelestia.
 
IBant Magi quam viderant,
stellam sequentes praeuiam,
lumen requirunt lumine,
Deum faten tur munere.
 
LAuacra puri gurgitis:
Caelestis agnus attigit,
Peccata, quae non detulit,
Nos abluendo sustulit.
 
NOuum genus potentiae,
Aquae robescunt hydriae,
vinumque iussa fundere,
mutauit vndaoriginem.

[1581a]

 
Gloria tibi Domine,
qui natus es de Virgine,
cum Patre et Sancto Spiritu,
in sempiterna saecula.

Musical editions

Sources