Iste confessor, a 4

Iste confessor, a 4

In festo Confessorum
Cramer: 
PH080

Texto

Iste confessor Domini sacratus,
festa plebs cuius celebrat per orbem,
hodie laetus meruit secreta,
scandere caeli.
 
Qui pius prudens humilis pudicus,
sobrius castus fuit et quietus,
vita dum praesens,
vegetabit eius corporis artus.
 
Ad sacrum cuius tumulum frequenter,
membra languentum modo sanitati,
quolibet morbo fuerint gravata,
restituuntur.
 
Unde nunc noster chorus in honorem,
ipsius hymnum canit hunc libenter,
ut piis eius meritis iuvemur,
omnem per aevum.
 
Sit salus illi decus atque virtus,
qui supra caeli residens cacumen,
totius mundi machinam gubernat,
trinus et unus.

Ediciones musicales

Fuentes

Enlaces