Jesu corona virginum, a 4

Jesu corona virginum, a 4

De Virginibus
Cramer: 
PH081

Texto

Iesu corona virginum,
quem mater illa concipit,
quae sola virgo parturit,
haec vota clemens accipe.
 
Qui pascis interlilia,
septus choreis virginum, 
sponsans decorans gloria,
sponsisque reddens praemia.
 
Quocumque pergis virgines,
sequuntur atque laudibus,
post te canentes cursitant,
hymnosque dulces personant.
 
Te deprecamur largius,
nostris adauge sensibus,
nescire prorsus omnia,
corruptionis vulnera.
 
Laus honor virtus gloria,
Deo Patri et Filio,
Sancto simul Paraclito,
in saeculorum saecula.

Ediciones musicales

Fuentes

Enlaces