Laetatus sum, a 12 (Ps. 121)

Laetatus sum, a 12 (Ps. 121)

Texto

Laetatus sum in his quae dicta sunt mihi:
In domum Domini ibimus.
Stantes erunt pedes nostri
in atriis tuis Jerusalem.
Jerusalem, quae aedificatur ut civitas:
cujus participatio ejus in id ipsum.
Illuc enim ascenderunt tribus,
tribus Domini:
testimonium Israel
ad confitendum nomine Domini
Quia illic sederunt sedes in judicio,
sedes super domum David.
Rogate quae ad pacem sunt Jerusalem:
et abundantia diligentibus te.
Fiat pax in virtute tua:
et abundantia in turribus tuis.
Propter fratres meos et proximos meos,
loquebar pacem de te:
Propter domum Domini Dei nostri,
quaesivi bona tibi.
Gloria Patri et Filio,
et Spiritui Sancto:
Sicut erat in principio et nunc,
et semper,
et in saecula saeculorum.
Amen.

Ediciones musicales

Fuentes