Lauda Mater Ecclesia, a 4

Lauda Mater Ecclesia, a 4

De Sancta Maria Magdalena
Cramer: 
PH070

Texto

Lauda mater Ecclesia,
lauda Christi clementia,
qui septem purgat vitia,
per septi formem gratiam.
 
Maria soror Lazari,
quae tot commisit crimina,
ab ipsa fauce tartari,
redit ad vitae limina.
 
Post fluxae carnis scandala,
fit ex lebete phiala,
in vas translata gloriae,
de vase contumeliae.
 
Aegra currit ad medicum,
vas ferens aromaticum,
et a morbo multiplici,
verbo curatur medici.
 
Surgentem cum victoria,
Iesum videt ab inferis:
prima meretur gaudia,
quae plus ardebat ceteris.
 
Uni Deo sit gloria,
pro multiformi gratia:
qui culpas et supplicia,
remittit et dat praemia.
 
Amen.

Ediciones musicales

Fuentes

Enlaces