Lucis creator optime, a 4

Lucis creator optime, a 4

In dominicis per annum
Cramer: 
PH058

Texto

Lucis creator optime,
lucem dierum proferens,
primordiis lucis novae,
mundi parans originem.
 
Qui mane iunctum vesperi,
Diem vocari praecipis:
tetrum chaos illabitur,
audi preces cum fletibus.
 
Ne mens gravata crimine,
vitae sit exsul munere,
dum nil perenne cogitat,
seseque culpis illigat.
 
Caelorum pulset intimum,
vitale tollat praemium,
vitemus omne noxium,
purgemus omne pessimum.
 
Praesta Pater piissime,
patrique compar unice,
cum Spiritu Paraclito,
regnans per omne saeculum.

Ediciones musicales

Fuentes

Enlaces