Quicumque Christum quaeritis, a 4

Quicumque Christum quaeritis, a 4

In Transfiguratione Domini
Cramer: 
PH072

Texto

Quicumque Christum quaeritis,
oculos in altum tollite,
illic licebit visere,
signum perennis gloriae.

Illustre quiddam cernimus,
quod nesciat finem pati,
sublime celsum interminum,
antiquius caelo et chao.

Hic ille rex est gentium,
populique rex Iudaici,
promisus Abrahae patri,
eiusque in aevum semini.

Hunc et prophetis testibus,
iisdemque signatoribus,
testatur et Pater iubet,
ipsum audire et credere.

Gloria tibi Domine,
qui surrexisti a mortuis,
cum Patre et Sancto Spiritu,
in sempiterna saecula.

Ediciones musicales

Fuentes

Enlaces