Rex gloriose martyrum, a 4

Rex gloriose martyrum, a 4

Pro martyribus. Tempore paschali
Cramer: 
PH079

Texto

Rex gloriose martyrum,
corona confitentium,
qui respuentes terrea,
perducis ad caelestia.

Aurem benignam protinus,
appone nostris vocibus:
trophaea sacra pangimus,
ignosce quod deliquimus.

Tu vincis in martyribus,
parcendo confessoribus:
tu vince nostra crimina,
donando indulgentiam.

Gloria tibi Domine,
qui surrexistia mortuis,
cum Patre et Sancto Spiritu,
in sempiterna saecula.
Amen.

Ediciones musicales

Fuentes

Enlaces