Sanctorum meritis, a 4

Sanctorum meritis, a 4

De pluribus martyribus
Cramer: 
PH078

Texto

Sanctorum meritis inclyta gaudia,
pangamus socii gestaque fortia,
nam gliscit animus promere cantibus,
victorum genus optimum.

Hi sunt quos retinens mundus inhorruit,
ipsum nam sterili flore per aridum,
sprevere penitus teque secuti sunt,
Rex Christe bone coelitus.

Hi pro te furias atque ferocia,
calcarunt hominum saevaque verbera:
cessit his lacerans fortiter ungula,
neccarpsit penetralia.

Caeduntur gladiis more bidentium,
non murmur resonat non quaerimonia:
sed corde tacito mens bene conscia,
conservat patientiam.

Quae vox quae poterit lingua retexere,
quae tu martyribus munera praeparas?
rubri nam fluido sanguine laureis,
ditantur bene fulgidis.

Te summa deitas unaque poscimus,
ut culpas abluas noxia subtrahas,
despacem famulis nos quoque gloriam,
per cuncta tibi saecula.
Amen.

Ediciones musicales

Fuentes

Enlaces