Tristes erant apostoli, a 4

Tristes erant apostoli, a 4

Natali apostolorum. Tempore paschali
Cramer: 
PH076

Texto

Tristes erant apostoli,
de nece sui Domini,
quem poena mortis crudeli,
servi damnarunt impii.

Sermone blando angelus,
praedixit mulieribus,
in Galilaeam Dominus,
videndus est quantocius.

Illae dum pergunt concitae,
apostolis hoc dicere,
videntes eum vivere,
osculant pedes Domini.

Quo agnitu discipuli,
in Galilaeam propere,
pergunt videre faciem,
desideratam Domini.

Quaesumus auctor omnium,
in hoc paschali gaudio,
ab omni mortis impetu,
tuum defendas populum.

Gloria tibi Domine,
qui surrexisti a mortuis,
cum Patre et Sancto Spiritu,
in sempiterna saecula.

Amen.

Ediciones musicales

Fuentes

Enlaces