Urbs beata Ierusalem, a 4

Urbs beata Ierusalem, a 4

In Dedicatione Ecclesiae
Cramer: 
PH083

Texto

Urbs beata Ierusalem,
dicta pacis visio,
quae construitur in caelis,
vivis ex lapidibus,
et angelis coronata,
ut sponsata comite.

Nova veniens e caelo,
nuptiali thalamo,
praeparata ut sponsata,
copuletur Domino:
plateae et murieius,
ex auro purissimo.

Portae nitent margaritis,
adytis patentibus,
et virtute meritorum,
illuc introducitur,
omnis qui ob Christi nomen,
hic in mundo premitur.

Tunsionibus pressuris,
expoliti lapides,
suis coaptantur,
per manus artificis:
disponuntur permansuri,
sacris aedificis.

Ediciones musicales

Fuentes

Enlaces