Ut queant laxis, a 4

Ut queant laxis, a 4

In festo S. Johanni Baptistae
Cramer: 
PH068

Texto

Ut queant laxis resonare fibris,
mira gestorum famuli tuorum,
solve polluti labii reatum,
Sancte Ioannes.

Nuntius celso veniens olympo,
te patri magnum fore nasciturum,
nomen et vitae seriem gerendae,
ordine promit .

Ille promissi dubius superni,
perdidit promptae modulos loquelae:
sed reformasti genitus peremptae,
organa vocis.

Ventris obstruso recubans cubili,
senseras Regem thalamo manentem:
hinc parens nati meritis uterque,
abdita pandit.

Gloria Patri genitae que proli,
et tibi compar utriusque semper,
spiritus alme Deus unus omni,
tempore saecli.

Ediciones musicales

Fuentes

Enlaces